martes, mayo 26, 2020

Trajano y Adriano en Eutropio


Trajano
El mejor de los príncipes (emperadores) amplía el Imperio y somete Dacia (hoy Rumanía)
Successit ei Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae in Hispania, familia antiqua magis quam clara. Nam pater eius primum consul fuit. Imperator autem apud Agrippinam in Galliis factus est. Rem publicam ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur, inusitatae civilitatis et fortitudinis. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam Decibalo victo subegit.

ita...ut oración consecutiva; Decibalus, -i: Decébalo, caudillo de Dacia.

Adriano
Adriano se retira de las provincias añadidas por Trajano y pone el límite del Imperio en el río Éufrates
Defuncto Traiano Aelius Hadrianus creatus est princeps, sine aliqua quidem voluntate Traiani, sed operam dante Plotina, Traiani uxore; nam eum Traianus, quamquam consobrinae suae filium, vivus noluerat adoptare. Natus et ipse Italicae in Hispania. Qui Traiani gloriae invidens statim provincias tres reliquit, quas Traianus addiderat, et de Assyria, Mesopotamia, Armenia revocavit exercitus ac finem imperii esse voluit Euphraten. Idem de Dacia facere conatum amici deterruerunt, ne multi cives Romani barbaris traderentur.

operam dare: con la ayuda de...  ne: para que no

No hay comentarios: